Mosaico decorativo

pronađen 547 Rezultati za: Populus

  • Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. (Liber II Regum 7, 20)

  • Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua. (Liber II Regum 8, 21)

  • Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)

  • Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. (Liber II Regum 11, 18)

  • Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)

  • Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. (Liber II Regum 12, 3)

  • nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. (Liber II Regum 14, 4)

  • Tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. (Liber II Regum 14, 21)

  • Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. (Liber II Regum 15, 4)

  • Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam. (Liber II Regum 15, 35)

  • Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei. (Liber II Regum 18, 36)

  • Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. (Liber II Regum 21, 24)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina