Mosaico decorativo

pronađen 547 Rezultati za: Populus

  • Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)

  • Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)

  • Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio. (Liber I Regum 18, 24)

  • Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum. (Liber I Regum 18, 37)

  • Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. (Liber I Regum 18, 39)

  • Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. (Liber I Regum 20, 8)

  • Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. (Liber I Regum 20, 42)

  • Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini. (Liber I Regum 22, 5)

  • Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. (Liber I Regum 22, 44)

  • Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. (Liber II Regum 3, 7)

  • Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)

  • Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina