pronađen 54 Rezultati za: Pone
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 82, 12)
Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. (Liber Psalmorum 82, 14)
He. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. (Liber Psalmorum 118, 33)
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. (Liber Psalmorum 140, 3)
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. (Liber Proverbiorum 23, 4)
Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)
Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum. (Liber Isaiae 21, 5)
Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)
Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis: (Liber Ieremiae 32, 14)