pronađen 54 Rezultati za: Pone

  • Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? (Liber Iudicum 18, 19)

  • Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis : (Liber I Regum 20, 24)

  • Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (Liber II Regum 4, 38)

  • At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. (Liber II Regum 6, 22)

  • dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, (Liber II Regum 13, 16)

  • dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo. (Liber Esdrae 5, 15)

  • Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse. (Liber Iudith 7, 9)

  • Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. (Liber Iob 17, 3)

  • Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. (Liber Iob 22, 22)

  • Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. (Liber Iob 40, 27)

  • Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. (Liber Psalmorum 26, 11)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina