pronađen 103 Rezultati za: Paenitentia gaudium tristitia consolatio

  • Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine: et ne claudas ora te canentium. (Liber Esther 13, 17)

  • Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. (Liber Esther 16, 21)

  • Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)

  • quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. (Liber Iob 20, 5)

  • Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia: (Liber Psalmorum 29, 12)

  • Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. (Liber Psalmorum 50, 10)

  • et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)

  • Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)

  • Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)

  • Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina