pronađen 16965 Rezultati za: Or
Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. (Liber Exodus 20, 17)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, (Liber Exodus 20, 18)
dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. (Liber Exodus 20, 19)
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)
Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)
Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)