Mosaico decorativo

Encontrados 16965 resultados para: Or

  • Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. (Liber Exodus 20, 17)

  • Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, (Liber Exodus 20, 18)

  • dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. (Liber Exodus 20, 19)

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)

  • Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber : (Liber Exodus 21, 5)

  • offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)

  • Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)

  • Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina