pronađen 16965 Rezultati za: Or
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? (Liber Numeri 32, 8)
cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. (Liber Numeri 32, 9)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. (Liber Numeri 32, 14)
At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: (Liber Numeri 32, 16)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. (Liber Numeri 32, 17)
nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. (Liber Numeri 32, 19)
Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: (Liber Numeri 32, 20)
et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, (Liber Numeri 32, 21)
et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: (Liber Numeri 32, 26)
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. (Liber Numeri 32, 32)