pronađen 16965 Rezultati za: Or
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 29, 36)
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: (Liber Numeri 29, 37)
Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus: (Liber Numeri 30, 2)
Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: (Liber Numeri 30, 7)
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, (Liber Numeri 30, 11)
Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. (Liber Numeri 30, 16)
Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: (Liber Numeri 31, 5)
et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. (Liber Numeri 31, 8)
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: (Liber Numeri 31, 9)
et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. (Liber Numeri 31, 12)