pronađen 1472 Rezultati za: Omnes
Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ; (Liber Psalmorum 94, 4)
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 4)
Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit. (Liber Psalmorum 95, 5)
Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. (Liber Psalmorum 96, 6)
Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. (Liber Psalmorum 96, 7)
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 9)
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 97, 3)
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. (Liber Psalmorum 98, 2)
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. (Liber Psalmorum 98, 8)
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. (Liber Psalmorum 100, 8)
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam: (Liber Psalmorum 101, 16)
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)