pronađen 1191 Rezultati za: Mihi
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? (Liber Iob 10, 14)
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. (Liber Iob 13, 13)
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: (Liber Iob 13, 20)
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)
Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. (Liber Iob 13, 23)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. (Liber Iob 16, 10)
Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. (Liber Iob 17, 1)