Mosaico decorativo

Löydetty 1191 Tulokset: Mihi

  • Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)

  • Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? (Liber Iob 10, 14)

  • Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)

  • Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)

  • Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. (Liber Iob 13, 13)

  • Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: (Liber Iob 13, 20)

  • Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)

  • Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. (Liber Iob 13, 23)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. (Liber Iob 16, 9)

  • Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. (Liber Iob 16, 10)

  • Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. (Liber Iob 17, 1)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina