pronađen 2017 Rezultati za: Lia

  • sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. (Epistula II Petri 3, 16)

  • Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. (Epistula Iudae 1, 10)

  • Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. (Apocalypsis Ioannis 4, 4)

  • Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. (Apocalypsis Ioannis 4, 6)

  • Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, (Apocalypsis Ioannis 4, 9)

  • Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: (Apocalypsis Ioannis 5, 8)

  • Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium, (Apocalypsis Ioannis 5, 11)

  • Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 14)

  • Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. (Apocalypsis Ioannis 7, 4)

  • Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 5)

  • ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthali duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: (Apocalypsis Ioannis 7, 6)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina