pronađen 2017 Rezultati za: Lia

  • quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)

  • et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)

  • nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: (Epistula ad Colossenses 1, 22)

  • in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: (Epistula ad Colossenses 2, 11)

  • et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. (Epistula ad Colossenses 2, 15)

  • Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, (Epistula ad Colossenses 3, 9)

  • Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. (Epistula I ad Timotheum 5, 14)

  • Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. (Epistula I ad Timotheum 6, 9)

  • In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)

  • persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)

  • Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. (Epistula ad Titum 3, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina