pronađen 347 Rezultati za: Lex
sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit. (Liber Psalmorum 77, 68)
Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. (Liber Psalmorum 81, 5)
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ; (Liber Psalmorum 105, 7)
Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. (Liber Psalmorum 108, 18)
Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. (Liber Psalmorum 114, 1)
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. (Liber Psalmorum 118, 47)
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 48)
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 61)
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. (Liber Psalmorum 118, 72)
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 77)
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. (Liber Psalmorum 118, 85)
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. (Liber Psalmorum 118, 92)