pronađen 307 Rezultati za: Illud
Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? (Evangelium secundum Lucam 13, 18)
Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. (Evangelium secundum Ioannem 12, 7)
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)
Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)