pronađen 307 Rezultati za: Illud
Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud: (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud? (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 28)
Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. (Evangelium secundum Marcum 6, 29)
Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. (Evangelium secundum Marcum 9, 49)
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 7)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. (Evangelium secundum Lucam 11, 14)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)