pronađen 125 Rezultati za: Ideo
Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. (Epistula ad Romanos 13, 6)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 13)
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)