pronađen 125 Rezultati za: Ideo

  • Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. (Epistula II ad Corinthios 5, 9)

  • coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: (Epistula II ad Corinthios 7, 13)

  • Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: (Epistula ad Colossenses 1, 9)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)

  • Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)

  • Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)

  • Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. (Epistula II ad Timotheum 2, 10)

  • Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: (Epistulam ad Philemonem 1, 15)

  • Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: (Epistula ad Hebraeos 10, 2)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina