pronađen 2581 Rezultati za: Ibi
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint. (Liber Isaiae 35, 9)
Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum: (Liber Isaiae 36, 8)
Nolite audire Ezechiam ; hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ, (Liber Isaiae 36, 16)
Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. (Liber Isaiae 37, 25)
Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. (Liber Isaiae 37, 30)
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. (Liber Isaiae 38, 15)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)
Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. (Liber Isaiae 40, 20)
Persequetur eos, transibit in pace: semita in pedibus ejus non apparebit. (Liber Isaiae 41, 3)