Mosaico decorativo

pronađen 2581 Rezultati za: Ibi

  • Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. (Liber Isaiae 28, 27)

  • Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. (Liber Isaiae 29, 14)

  • Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)

  • Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. (Liber Isaiae 30, 29)

  • Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem. (Liber Isaiae 31, 9)

  • quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)

  • Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. (Liber Isaiae 34, 11)

  • Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. (Liber Isaiae 34, 12)

  • Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. (Liber Isaiae 34, 14)

  • Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. (Liber Isaiae 34, 15)

  • Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina