pronađen 364 Rezultati za: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur. (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? (Prophetia Zachariae 7, 5)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. (Prophetia Malachiae 2, 1)

  • aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)

  • et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 2)

  • Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 7)

  • Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 8)

  • Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)

  • Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)

  • Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? (Evangelium secundum Marcum 5, 30)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina