pronađen 364 Rezultati za: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)

  • Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 20)

  • Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. (Prophetia Danielis 14, 27)

  • Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)

  • Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)

  • Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? (Prophetia Ioel 2, 17)

  • Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 12)

  • Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. (Prophetia Aggaei 2, 13)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina