pronađen 6596 Rezultati za: Eum
præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. (Liber Exodus 1, 16)
Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)
Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)
Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)
Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, (Liber Exodus 2, 3)
Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum. (Liber Exodus 2, 10)
Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)
At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)
Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)
Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)