Mosaico decorativo

Encontrados 6596 resultados para: Eum

  • præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. (Liber Exodus 1, 16)

  • Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)

  • Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, (Liber Exodus 2, 3)

  • Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum. (Liber Exodus 2, 10)

  • Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)

  • At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. (Liber Exodus 2, 20)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)

  • Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)

  • Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. (Liber Exodus 3, 6)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina