pronađen 6596 Rezultati za: Eum
Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. (Liber II Samuelis 17, 12)
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. (Liber II Samuelis 17, 13)
Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)
Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)
David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)
Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab. (Liber II Samuelis 17, 25)
Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)
obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, (Liber II Samuelis 17, 28)
Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est prælium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)
Et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. (Liber II Samuelis 18, 7)
Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? (Liber II Samuelis 18, 11)