Mosaico decorativo

pronađen 6596 Rezultati za: Eum

  • dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni. (Liber II Samuelis 14, 30)

  • Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. (Liber II Samuelis 15, 1)

  • Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. (Liber II Samuelis 15, 2)

  • Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. (Liber II Samuelis 15, 5)

  • Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. (Liber II Samuelis 15, 6)

  • Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 10)

  • Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. (Liber II Samuelis 15, 13)

  • Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. (Liber II Samuelis 15, 15)

  • Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo: (Liber II Samuelis 15, 17)

  • et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. (Liber II Samuelis 15, 18)

  • Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit? (Liber II Samuelis 16, 10)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina