Mosaico decorativo

pronađen 4364 Rezultati za: Ejus

  • Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. (Prophetia Michaeae 5, 3)

  • et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. (Prophetia Michaeae 5, 6)

  • In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. (Prophetia Michaeae 6, 12)

  • Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. (Prophetia Michaeae 7, 6)

  • Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)

  • Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)

  • Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)

  • Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. (Prophetia Nahum 1, 8)

  • Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. (Prophetia Nahum 1, 13)

  • Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)

  • Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum. (Prophetia Nahum 2, 5)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina