Trouvé 4364 Résultats pour: Ejus
Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. (Prophetia Michaeae 5, 3)
et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. (Prophetia Michaeae 5, 6)
In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. (Prophetia Michaeae 6, 12)
Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. (Prophetia Michaeae 7, 6)
Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. (Prophetia Nahum 1, 3)
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)
Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. (Prophetia Nahum 1, 8)
Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. (Prophetia Nahum 1, 13)
Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum. (Prophetia Nahum 2, 5)