pronađen 4364 Rezultati za: Ejus
Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)
Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)
Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. (Liber Isaiae 57, 18)
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. (Liber Isaiae 59, 1)
Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)
Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. (Liber Isaiae 59, 15)
Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. (Liber Isaiae 59, 16)
Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: (Liber Isaiae 59, 17)
Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ; (Liber Isaiae 59, 19)
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)