Mosaico decorativo

Löydetty 4364 Tulokset: Ejus

  • Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)

  • Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui. (Liber Isaiae 57, 17)

  • Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. (Liber Isaiae 57, 18)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. (Liber Isaiae 59, 1)

  • Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)

  • Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. (Liber Isaiae 59, 15)

  • Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. (Liber Isaiae 59, 16)

  • Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: (Liber Isaiae 59, 17)

  • Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ; (Liber Isaiae 59, 19)

  • Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)

  • Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina