pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus
memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)
Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. (Liber Thobis 2, 12)
quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. (Liber Thobis 2, 18)
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. (Liber Thobis 3, 13)
Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. (Liber Thobis 3, 23)
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : (Liber Thobis 4, 3)
Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)
Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. (Liber Thobis 7, 13)
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. (Liber Thobis 8, 7)
et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. (Liber Thobis 8, 17)