Mosaico decorativo

Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus

  • memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. (Liber Thobis 2, 6)

  • Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. (Liber Thobis 2, 12)

  • quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. (Liber Thobis 2, 18)

  • dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. (Liber Thobis 3, 13)

  • Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. (Liber Thobis 3, 23)

  • Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : (Liber Thobis 4, 3)

  • Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)

  • Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. (Liber Thobis 7, 13)

  • Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)

  • Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)

  • Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. (Liber Thobis 8, 7)

  • et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. (Liber Thobis 8, 17)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina