Mosaico decorativo

pronađen 727 Rezultati za: Domine

  • Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)

  • Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)

  • Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. (Liber Ieremiae 10, 24)

  • ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. (Liber Ieremiae 11, 5)

  • Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)

  • Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? (Liber Ieremiae 12, 1)

  • Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. (Liber Ieremiae 12, 3)

  • Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)

  • quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. (Liber Ieremiae 14, 9)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina