Encontrados 727 resultados para: Domine
Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)
Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)
Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)
Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. (Liber Ieremiae 10, 23)
Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. (Liber Ieremiae 10, 24)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. (Liber Ieremiae 11, 5)
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)
Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)
Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? (Liber Ieremiae 12, 1)
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. (Liber Ieremiae 12, 3)
Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)
quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. (Liber Ieremiae 14, 9)