pronađen 8719 Rezultati za: Dom

  • Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)

  • dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. (Liber Genesis 16, 8)

  • Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)

  • Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. (Liber Genesis 16, 13)

  • Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)

  • Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)

  • et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. (Liber Genesis 17, 27)

  • Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18, 1)

  • Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: (Liber Genesis 18, 3)

  • Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? (Liber Genesis 18, 12)

  • Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? (Liber Genesis 18, 13)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina