pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. (Epistula ad Romanos 11, 3)
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: (Epistula ad Romanos 12, 11)
non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 8)
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Epistula ad Romanos 14, 14)