pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)
Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (Actus Apostolorum 13, 48)
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. (Actus Apostolorum 14, 22)
et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: (Actus Apostolorum 14, 24)
sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. (Actus Apostolorum 15, 11)
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. (Actus Apostolorum 15, 17)
Notum a sæculo est Domino opus suum. (Actus Apostolorum 15, 18)
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)