pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)
Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, (Liber Leviticus 19, 5)
portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. (Liber Leviticus 19, 8)
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 10)
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: (Liber Leviticus 19, 21)
orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. (Liber Leviticus 19, 22)
Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)