pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea: et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas cæli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam: (Prophetia Malachiae 3, 10)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)
Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 3, 13)
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. (Prophetia Malachiae 4, 1)
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 4, 3)
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Malachiae 4, 5)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)