pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis? (Prophetia Osee 10, 3)
Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. (Prophetia Osee 10, 12)
Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)
Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. (Prophetia Osee 11, 10)
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. (Prophetia Osee 11, 12)
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. (Prophetia Osee 12, 2)
Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. (Prophetia Osee 12, 5)
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)
In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est. (Prophetia Osee 12, 13)
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. (Prophetia Osee 12, 14)