pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: (Liber Baruch 1, 17)
et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis. (Liber Baruch 1, 18)
A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius: (Liber Baruch 1, 19)
et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. (Liber Baruch 1, 20)
Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos: (Liber Baruch 1, 21)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda: (Liber Baruch 2, 1)
ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus: (Liber Baruch 2, 4)
et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius. (Liber Baruch 2, 5)
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc: (Liber Baruch 2, 6)
quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ venerunt super nos: (Liber Baruch 2, 7)