pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: (Liber Ieremiae 36, 4)
et præcepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini. (Liber Ieremiae 36, 5)
Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc. (Liber Ieremiae 36, 7)
Et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. (Liber Ieremiae 36, 8)
Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiæ regis Juda, in mense nono: prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem. (Liber Ieremiae 36, 9)
Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiæ in domo Domini, in gazophylacio Gamariæ filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in introitu portæ novæ domus Domini, audiente omni populo. (Liber Ieremiae 36, 10)
Cumque audisset Michæas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro, (Liber Ieremiae 36, 11)
descendit in domum regis, ad gazophylacium scribæ, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiæ, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiæ, et universi principes: (Liber Ieremiae 36, 12)
Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis. (Liber Ieremiae 36, 22)
Et præcepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus. (Liber Ieremiae 36, 26)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiæ, dicens: (Liber Ieremiae 36, 27)