pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)
Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: (Liber Ieremiae 6, 12)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)
Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. (Liber Ieremiae 6, 16)
Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt. (Liber Ieremiae 6, 21)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. (Liber Ieremiae 6, 30)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: (Liber Ieremiae 7, 1)
Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)
Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! (Liber Ieremiae 7, 4)