pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: (Liber Psalmorum 76, 12)
Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. (Liber Psalmorum 77, 4)
Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël: (Liber Psalmorum 77, 21)
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. (Liber Psalmorum 77, 65)
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 78, 5)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. (Liber Psalmorum 78, 12)
Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? (Liber Psalmorum 79, 5)
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 20)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. (Liber Psalmorum 80, 16)
Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine. (Liber Psalmorum 82, 17)