pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. (Liber Exodus 10, 20)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. (Liber Exodus 10, 21)
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. (Liber Exodus 10, 24)
Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 10, 25)
Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. (Liber Exodus 10, 26)
Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)
Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)
Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum : (Liber Exodus 11, 4)
Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. (Liber Exodus 11, 7)
Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. (Liber Exodus 11, 9)
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)