pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. (Liber Genesis 43, 17)
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, (Liber Genesis 43, 19)
locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: (Liber Genesis 43, 20)
Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)
Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)
Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? (Liber Genesis 44, 4)
scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. (Liber Genesis 44, 5)
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)
pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44, 8)
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. (Liber Genesis 44, 9)
Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. (Liber Genesis 44, 16)