pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. (Liber Iosue 24, 14)
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. (Liber Iosue 24, 15)
Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)
Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. (Liber Iosue 24, 17)
Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. (Liber Iosue 24, 18)
Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)
Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. (Liber Iosue 24, 20)
Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)
Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. (Liber Iosue 24, 22)
Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 24, 23)
Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. (Liber Iosue 24, 24)
Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini: (Liber Iosue 24, 26)