pronađen 8719 Rezultati za: Dom
Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. (Liber Iosue 6, 2)
Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, (Liber Iosue 6, 8)
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)
et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. (Liber Iosue 6, 13)
Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. (Liber Iosue 6, 16)
Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)
Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. (Liber Iosue 6, 19)
Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. (Liber Iosue 6, 22)
Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)