pronađen 5132 Rezultati za: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit. (Liber I Maccabaeorum 16, 3)
Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis. (Liber I Maccabaeorum 16, 7)
Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)
Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit: (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)
Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere. (Liber I Maccabaeorum 16, 22)
Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)
Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus. (Liber II Maccabaeorum 1, 23)
Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. (Liber II Maccabaeorum 1, 30)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. (Liber II Maccabaeorum 1, 31)
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio: vocatur autem apud plures Nephi. (Liber II Maccabaeorum 1, 36)